Georgius Marinelli

Farlati, Illyricum Sacrum V, Episcopi Arbenses, p. 253:

“Cum templum S. Andreae ad mare omni ex parte rimas ageret, ac ruinam minitaret, nec vero ullis fulcimentis sustineri, prohiberique ab lapsu posse videretur; Matthaeus illius a fundamentis reaedificandi suasor fuit auctorque Matthaei de Marinellis civi Arbensi copioso in primis ac nobili; pollicitus ei tum nomen Patroni, tum jus nominandi Sacerdotis, qui praefecturam illius templi susciperet, remque divinam ibidem quotidie faceret. Sed promissum, quod ipse fecerat, morte praereptus anno proximo post regimen hujus Ecclesiae susceptum, successori complendum reliquit.”

T.G. Jackson, “Dalmatia: THE QUARNERO AND ISTRIA…” III.: 230-231:

“The Church of S. Andrea near the duomo is attached to a Benedictine nunnery, which occupies the whole space from the High Street to the edge of the cliff, the convent walls being built into the very face of the precipice. The building had fallen into a dangerous condition in the fifteenth /p.231/ century, and as it was past mere repair its reconstruction was determined upon by bishop Matteo Ermolai (1440-1442) and is said to have been completed by his successor. The church has been thoroughly modernized inside but shell is ancient,  and the campanile, like its neighbours, dates from the twelfth century.”

Luka Špoljarić, Bosanska kraljica Katarina i humanisti, dio drugi: Nikola Modruški, De Humilitate. in: Zbornik Odsjeka za povijesne znanosti Zavoda za povijesne i društvnee znansoti Hrvatske akademije znanosti i umjetnosti, 37 (2019), pp. 83-97.

p. 90: „Tako zahvaljujući istraživanjima Jadranke Neralić na vatikanskim registrima suplikacija sada znamo da je 1470. Katarinin kapelan bio zadarski klerik Petar Radenić, a da su u isto vrijeme dio njezina kužanstva bili i Korčulani Antun Zilkonić te Hektor Ivanić, kojemu je kraljica osigurala stipendiju na padovanskom sveučilištu. Pored navedene trojice klerika, njezino je kućanstvo redovito pohodio i Rabljanin Juraj de Marinellis, familijar Marca Barba kojemu je mletački kardinal namijenio ulogu posrednika u kraljičinim kontaktima s kurijom.27

note 27: „De Marinellis se spominje kao familijar kardinala Barba 1488. godine; vidi Neralić, Put do crkvene nadarbine, 187-188. Međutim, kako pokazuju registri isplata financijske pomoći kraljici Katarini, on je još dvadesetak godina ranije živio u Rimu kao Barbov familijar i bio soba koja je podizala papinu novčanu pomoć za kraljicu; vidi Archivio di Stato di Roma, Camerale I, sv. 1234, fol. 239v, 240r, 241v, 242r, 242v.

Cam. Ap. Oblig. comm., 12, f. 85v – 1470. rujan 27.

m.s. Arben: Una bulla pro Georgio de Marinellis clerico Arben. super commenda monasterii sancti Petri dela Valle ordinis sancti Benedicti Arben. diocesis cuiusque fructus C.XXX. florenorum auri de camera comuni extimatione . F. de Placentinis.

m.s. Arben. pensio: Unum par bullarum pro Antonio dela Porta clerico Venetiarum super pensione xxv. florenorum auri de camera eidem assignate super fructibus dicti monasterii Sancti Petri dela Valle Arben. diocesis. A. de Vulterris.

R.ta de mandato etc. Est posita de restitucione.

Roma, 1470. rujna 28. – AAV, Cam. Ap., Oblig. communes, 9, f. 187r

Obećanje pristojbe samostana sv. Petra u Rabu: Georgius de Marmellis(Marinellis) clericus Arbensis, rev. domini M. tit. S. Marci presb. card. familiaris, principalis mon. s. Petri de la Valle OSB. florenos 50 ad quos taxatum reperitur.

Intr. Et Exit. 484, f. 141v : 13. listopada 1470.

[marg. sin.] pro comuni seruitio monasterii Arben. diocesis

Dicta die (XIII eiusdem octobris) habuit prefatus dominus thesaurarius domino Bartholomeo recipiente a domino Georgio de Marinellis florenos similes vigintiquinque pro comuni seruitio monasterii S. Petri de Valle ordinis S. Benedicti Arben. diocesis ad exitum ut supra. fl. XXV.

Intr. et exit. 485, f. 9r : 13. listopada 1470.

[marg. sin.] pro comuni seruitio vnius monasterii Arben. diocesis 238 167

Dicta die (XIII octobris) habuit prefatus dominus thesaurarius dicto domino depositario ut supra recipiente a domino Georgio de Marinellis florenos similes vigintiquinque pro comuni seruitio monasterii sancti Petri de la Valle ordinis sancti Benedicti Arben. diocesis, ad exitum Sotietatis de Medicis de Romana curia fol. 144. oblig. primo fo. 194. fl.XXV.

Rim, 2. siječnja 1472. – Reg. Suppl. 674, f. 202r-v

[marg. sin.] A.

Supplicat S. V. deuota creatura vestra Marcus tituli S. Marci S.R.E. presbiter cardinalis quatenus sibi in persona dilecti sui capellani et familiaris continui commensalis Georgii de Marinellis, de nobili genere ex utroque parente procreatus, archidiaconus ecclesie Alben. (!!) specialem gratiam facientes de monasterio sancti Stephani de Barbato ordinis sancti Benedicti Arben. diocesis quod conuentu caret et cuius fructus etc. quinquaginta florenorum auri de Camera secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt per obitum bone memorie domini Iohannis episcopi Arben. qui illum in commendam prout latius in confectis litteris exprimere extra Romanam Curiam defuncti, cessante commenda huiusmodi adhuc eo quo ultimo vacationis modo vacen. siue ut premictitur siue alias quouismodo aut ex alterius cuiuscumque persona seu per liberam resignationem dicti episcopi uel alicuius alterius de illo in Romana Curia uel extra eam, etiam coram notario publico et testibus sponte factam aut constitutionem „Execrabilis“ vel capitulo „De multa“ vacet, etiam si tanto tempore vacauerit etc. seu specialiter uel generaliter reseruat., res., affect., mat. et elect. seu inter aliquos in dicta Curia vel extra eam litigios., cuius litis statum etc. existat eidem Georgio oratori per eum quoad uixerit tenendum, regendum, et gubernandum ita quod de illius p(….) et disponere possit, concedere seu commendari mandare dignemini de gratia speciali non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac monasterii et ordinis predictorum etc. iuramento etc. roboratis statutis etc. ceterisque in contrarium facientes non obstantiis quibuscumque et cum clausulis opportunis. Fiat ut petitur. F.

Et cum clausula generalem reseruationem importan.

Et quod uerus et ultimus dicti monasterii uacationis modum habeatur pro expresso.

Et quod non obstantiis dicti ordinis etc. habeantur pro expresso.

Et quod non adet. in numero? ..ompal.. non obstan. illam etc.

Et quod maior et verior omnium premissorum fieri possit.

Et cum absolutione a censuris quoad effectum predictis.

Fiat F. Datum Rome apud Sanctum Petrum quarto Nonas ianuarii anno primo.

Rim, 2. siječnja 1472. – Reg. Suppl. 674, f. 202r-v 

[marg. sin.] A.

Supplicat S. V. deuota creatura vestra Marcus tituli S. Marci S.R.E. presbiter cardinalis quatenus sibi in persona dilecti sui capellani et familiaris continui commensalis Georgii de Marinellis, de nobili genere ex utroque parente procreatus, archidiaconus ecclesie Alben. (!!) specialem gratiam facientes de monasterio sancti Stephani de Barbato ordinis sancti Benedicti Arben. diocesis quod conuentu caret et cuius fructus etc. quinquaginta florenorum auri de Camera secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt per obitum bone memorie domini Iohannis episcopi Arben. qui illum in commendam prout latius in confectis litteris exprimere extra Romanam Curiam defuncti, cessante commenda huiusmodi adhuc eo quo ultimo vacationis modo vacen. siue ut premictitur siue alias quouismodo aut ex alterius cuiuscumque persona seu per liberam resignationem dicti episcopi uel alicuius alterius de illo in Romana Curia uel extra eam, etiam coram notario publico et testibus sponte factam aut constitutionem „Execrabilis“ vel capitulo „De multa“ vacet, etiam si tanto tempore vacauerit etc. seu specialiter uel generaliter reseruat., res., affect., mat. et elect. seu inter aliquos in dicta Curia vel extra eam litigios., cuius litis statum etc. existat eidem Georgio oratori per eum quoad uixerit tenendum, regendum, et gubernandum ita quod de illius p(….) et disponere possit, concedere seu commendari mandare dignemini de gratia speciali non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac monasterii et ordinis predictorum etc. iuramento etc. roboratis statutis etc. ceterisque in contrarium facientes non obstantiis quibuscumque et cum clausulis opportunis. Fiat ut petitur. F.

Et cum clausula generalem reseruationem importan. Et quod uerus et ultimus dicti monasterii uacationis modum habeatur pro expresso. Et quod non obstantiis dicti ordinis etc. habeantur pro expresso. Et quod non adet. in numero? ..ompal.. non obstan. illam etc. Et quod maior et verior omnium premissorum fieri possit. Et cum absolutione a censuris quoad effectum predictis.

Fiat F. Datum Rome apud Sanctum Petrum quarto Nonas ianuarii anno primo.

Reg. Suppl. 698, ff. 157v-158v : Roma, 20. 11. 1473.

[m.s. N.; commissio in eviden.] Beatissime pater, s.v. pro parte devote creature vestre Mathie de Baronnellis, abbatis monasterii Sancti Georgii de Copriua ordinis sancti Benedicti Nonen. diocesis p(enitenti)ariique(?) supernumerarii in basilica principis apostolorum de Urbe et devoti oratoris etiam S.v. familiaris et continuus commensalis /f. 158r/ Iacobi de Baronellis dicti domini abbatis nepotis devote exponitur quod his annis non longe decursis quidam Antonius presbiter de bellis hominibus Romanus rectorque ecclesie Sancti Laurentii in Piscibus site prope stalas ecclesie Beati Michaelis sub Montibus et in Suburbio sancti Petri gratis et sponte omnique dolo et fraude procul pulsis concessit et donavit atque locavit per se et suos imposterum in dicta ecclesia Sancti Laurentii successores prefatis domino abbati et Iacobo coniunctim videlicet unum certum locum vacuum sive discopertum circumdatum muros contiquumque predicte ecclesie Sancti Laurentii ad pensionem et supercensum annualem unius medii carleni specialis soluendi annuatim in quolibet festo Resurrectionis domini nostri Iesu Christi predicto rectori et suis in dicta ecclesia successoribus quibuscumque per supradictos dominum abbatem et Iacobum quoadvixerint cum condicione adiecta videlicet quod ipsi dominus abbas et Iacobus predictum locum sic ut premittitur vacantem et discopertum tenenatur et debeant murare coperire et meliorare iuxta eorum possibilitates quod et realiter fecerunt ut notorium est, et quemadmodum de predictis donatione et legatione latius constat instrumento publico scripto et recepto manu domini Iohannis Tollenich notarii publici, et quia pater sancte ab aliquibus asseritur quod vigore cuiusdam constitutionis sive bulle per felicis recordationis dominum Paulum papam secundum seu alios quoscumque summos pontifices facte et edite nullus ecclesiarum dicte Urbis rector fetuda seu predia dictarum ecclesiarum ultra triennium alienare seu ad pensionem aut locationem dare possit et sub certis presentibus censuris in dicta constitutione seu bulla contentis ut declaratur dubitentque propterea prenominati domini /f.158v/ abbas et Iacobus pretextu et occasione dicte constitutionis seu bulle in futurum super possessionum predicti loci ab aliquo vexari, inquietari seu molestari, supplicant igitur s.v. humiliter prefati abbas et Iacobus coniunctim quatenus dignetur alicui probo viro tam prelato in romana curia residen. comuniter et .an..re ut si premissa veritate ..tere reppererit predictas donationem concessione seu locationem ad supercensum de supradicto loco factis confirmet approbet, corroboret et perpetuet quamdiu prenarrati domini abbas et Iacobus vitam duxerint in humanis de gratia speciali predicta constitutione seu bulla cetersique in contrarium facientes non obstantibus quibuscumque. Fiat ut petitur. Si in evidentem F. Datum Rome apud Sanctum Petrum duodecimo Kalendas Decembris anno tercio. 

Roma, 18. siječnja 1477.? – Reg. Suppl. 746, ff. 90v-91r.

[m.s. P. per obitum]

Supplicat s.v. devotur orator vester Georgius de Marinellis presbiter Arben. reverendissimi domini ac devote creature vestre Marci tituli Sancti Marci presbiteri cardinalis capellanus et familiaris continuus commensalis quatenus sibi specialem gratiam facientes de clericatu in ecclesia Sancti Iacobi Paudan. (!)per obitum quondam Gabrielis Contarrinis capellani ac sacri palatii apostolici vestri causarum auditoris in Romana Curia defuncti vacantis cuius fructus etc. vigintiquatuor florenorum auri de camera secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt sive premisso sive alio quovis modo /f. 91r/ seu per liberam dicti olim G. aut alicuius cuiuscumque de illo in dicta curia vel extra eam etiam coram notario publico et testibus sponte factam resignationem vacet etiam si devoluta. affectus aut super dictis vel q(…) reservat. seu litig. cuius citis statum etc. existat eidem G. oratori providere misericorditer dignemini de gratia speciali cum non obstantibus et clausulis necessariis ac oportunis. Concessum ut petitur in presentia domini nostri pape. Pe. card. Tirason. Et cum clausula specialem vel generalem reservationis importan. Et cum absolutione etc. ad effectum etc. Et quod obstantias beneficiales oratoris habeantur pro expressis. Et quod verior pro valore in confectione litterarum exprimi possit. Concessum. Pe. card. Tirason. Datum Rome apud Sanctum Petrum quintodecimo Kalendas februarii anno sexto.

Roma, 29. svibnja 1478.Reg. Suppl. 769, f. 151v.

[m.s.] A. extincio pensionis

 Beatissime pater, cum deuotus S. V. orator Antonius della Porta, cui dudum super fructibus, redditibus et prouentibus abbacie seu monasterii Sancti Petri della Valle ordinis Sancti Benedicti Arben. diocesis, per bone memorie Paulum papam II. S. V. predecessorem, pensio vigintiquinque florenorum auri de camera per deuotum etiam S. V. oratorem Georgium de Marinellis clericum Arben. diocesis, dicte ecclesie Sancti Iacobi perpetuum commendatarium et eius in huiusmodi abbacia successores annis singulis sub censuris consuetis certis locis et temporibus dicto Antonio quoad viveret persoluenda, constituta et assignata existit, prout in litteris apostolicis desuper confectis quarum tenorum etc. plenius continetur, cassationi, extinctioni, reuocationi et anullationi constitutionis, et assignationis pensionis predicte cum inde secutis quibuscunque in manibus S. V. ex certis rationabilibus oratoris consentire paratus est et ex nunc consentit. Supplicant S. V. tam dictus Antonius quam prefatus Georgius qui eciam in manibus S. V. certo eius clericatui nuncupato, quem obtinet in parrochiali ecclesia Paduan. diocesis ac(?) dictus Antonius ex extinctione pensionis predicte nimium dispendium patiat(ur?) adere? renunciare proponit, et ex nunc adit et renunciat de presenti, quatenus cuilibet ipsorum specialem graciam facientes pensionem huiusmodi cum inde secutis ut premittitur quibuscumque penitus extinguentes, cassantes, reuocantes, irritantes, et anullantes seu penitus extinqui, cassari, reuocari, irritari et anullari mandantes, prefato Antonio de dicto clericatu nuncupato cuius fructus, redditus et prouentus vigintiquatuor florenorum auri similium valorem annuum non excedunt, siue premisso siue eo quouis modo ultimo ipsius ante cessionem huiusmodi uacabat seu uacat modo, aut ex alterius cuiuscunque persona uel per alterius similem aut aliam qualitercunque clericatus predicti resignare in Romana Curia uel extra eam, tam etiam coram notario publico et testibus sponte factam seu per constitutionem “Execrabilis” uel capitulo “De multa” uacet, etiam si deuoluta generaliter uel specialiter reseruata et in dicta curia uel extra litigiosa, cuius litis status etc., existat, prouidere seu prouideri mandare dignemini de gracia speciali, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscunque cum clausulis oportunis. Concessum vt petitur de consensu, in presencia domini nostri pape. Pe. cardinalis Tirason. Et cum extinctione dicte pensionis vt premittitur vigintiquinque florenorum super fructibus dicte abbacie Sancti Petri, de consensu dicti Antonii, etiam quoad successores dicti Georgii. Et cum admissione cessionis predicti clericatus in ecclesia Sancti Iacobi exnunc de quo prouideatur dicto Antonio. Et quod verus et ultimus vacationis modis clericatus predicti, etiam si ex eo generalis reseruatio resultet pro expressis habeatur. Et cum absolucione a censuris ad effectum graciarum pro ambobus. Et quod obstantias beneficiales dicti habeantur pro expressis. Et quod in confectione litterarum desuper latior et uerior expressio omnium premissorum fieri possit. Concesum vt supra. Pe. card. Tirason. Datum Rome apud Sanctum Petrum, quarto Kalendas Iunii anno septimo.

Roma, 5. veljače 1478. – Reg. Suppl. 764, f. 249r-v

[m.s. N. J. resignatio] Beatissime pater, cum devotus vir Iacobus de Baronellis archidiaconus ecclesie Nonen. ex certis rationabilibus causis animum suum moventibus archidiaconatum predicte necnon archipresbiteratum Iadren. ecclesiarum ac unam in Sancti Georgii et aliam in sancti Theodori ecclesiis Tregurien. diocesis sitas perpetuas cappellanias sine cura quas inibi obtinet in manibus s.v. sponte et libere resignare proponat seu ex nunc resignet, supplicat igitur tam dictus Iacobus quam devotus orator vester Georgius de Baronellis clericus Nonen. ipsius Iacobi germanus quatenus resignationem huiusmodi admittentes seu admitti mandante3s sibique specialem gratiam facientes de archidiaconatu qui inibi maior et cuius triginta ac archipresbiteratu qui inibi non tamen maior post pontificalem dignitas existit et cuius vigintiquatuor necnon cappellaniis predictis quorum insimul eciam vigintiquatuor florenorum auri de camera secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt sive premisso sive alias quovismodo aut ex alterius cuiuscunque persona seu per similem resignationem dicti Iacobi vel alicuius alterius de illis in romana curia vel etc. coram notario publico et testibus sponte factam aut constitutionem “Execrabilis” vel c. “De multa” vacet etiam si devolut. affectus aut specialiter vel generaliter reservat. aut archidiaconatus vel archipresbiteratus predictis curat. et electiv. aut litig. cuius litis status etc. existant eidem Georgio qui in decimonono sue etatis anno constitutus <et de nobili genere procreatus: dodano u desnoj margini> existit providere seu provideri mandare necnon secum in archidiaconatum et archipresbiteratum predictis seu absque eis quecunque duo alia curata seu alias invicem incompatibilia beneficia ecclesiastica eciam si due parrochiales ecclesie vel earum perpetue vicarie aut dignitatis etiam maiores et principales personatus, administraciones vel officia curat. et elec. in cathedralibus eciam metropolitanis vel collegiatis ecclesiis fuerint si sibi alias canonice conferantur eliga. present. vel asservatur ad illa seu in eis institua. recipere et ninsimul quoadvixerit cum clausula permutandi toties quoties etc. retinere libere et licite possit et valeat misericorditer dispensare dignemini de gratia speciali in contrarium facientes non obstantibus quibuscunque et cum clausulis opportunis. Fiat ut petitur. F. Et de archidiaconatu et archipresbiteratu ac cappellaniis predictis ut prefertur. Et quod ipsius oratoris non obstantias habeantur pro expressis. Et cum absolucione ad effectum presencium.  /f. 249v/ Et cum dispensacione de archidiaconatu et archipresbiteratu predictis seu duobus aliis ad vitam ut prefertur. Et de parrochialibus ad vitam. Et de speciale similiter ad vitam. Et cum cum clausula permutandi toties quoties etc. Et cum dispensacione huiusmodi de premissis ad vitam in dicto anno decimonono ut prefertur. Et quod cappellaniarum seu acon. dioc. voca.lo altaria exprimi et aliorum omnium premissis maior, verior et amplior specificatio quatenus opus sit in confectione litterarum fieri possit. Fiat F. Datum Rome apud sanctum Petrum nonas februarii anno septimo.