Georgius Baronelli

U izvorima se spominju Iacobus i Mathia Baronelli.

1471. ožujak 22. – Arm. XXXIX 12, f. 115r; Pagano, Brevia communia, nr. 648, p. 135

“Nobili viro Vlathico duci Sancti Sabe”: hortatur eundem ut recipere velit Mathiam de Baronellis, abbatem Sancti Georgii de Coprina, Nonen. dioc., et eidem plenam fidem adhibere in iis quae referet ex parte pontificis. “Mittimus impresentiarum”

Pagano, Brevia communia, p. 35, br. 162 – 1470. studeni 7.

“Mathie Hungarie regi illustri”: hortatur eundem ut velit benigne recipere et audire Baltassarem de Piscia, decretorum doctorem et nuntium pontificis, qui mittitur in Hungariam pro nonnullis tractandis negotiis, Stephani, comitis Signiae, et aliorum de Frangipanibus”. “Mittimus ad maiestatem”

Arm. XXXIX 12, f. 30r-v; mg.sin.: L. Dathus.

ED. Theiner, Vetera monumenta II, p. 415, Mathiae Corvnin …. epistolae, pp. 80-81.

Roma, 23 siječnja 1473. – Reg. Suppl. 686. f. 139r-v .

[m.s. S; m. p°] [m.d. /] Beatissime pater, vacante nuper certum canonicatu et prebenda ecclesie Sybenicen. quos quondam Michael Iutronich ultimus eorundem possessor in dicta ecclesia dum viveret oobtinebat, per obitum eiusdem condam Michaelis extra Romanam Curiam et in partibus defuncti devotus s.v. orator Iacobus de Baronellis clericus Nonen. diocesis e. s.v. familiaris continuus commensalis vigore gratie expectative sibi per s.v. gratiose concesse processumque desuper fulminatorum acceptavit eosdem obtinens etiam si de eisdem provideri dubitat autem acceptacionem et provisionem huiusmodi certis ex causis viribus non subsistere dictosque canonicatus et prebenda adhuc vacare supplicat igitur s.v. dictus Iacobus orator quatenus sibi sepcialem gratiam facientes de dictis canonicatu et prebenda quorum fructus etc. quinquaginta florenorum auri de Camera secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt sive premisso sive alio quovismodo ad? ex? alterius cuiuscumque persona facte vel obite seu per liberam resignationem dicti condam Micahelis aut aliterius cuiuscumque persona de illis etiam coram notario publico et testibus sponte vacent eciam si devolut. affectus generaliter vel specialiter reservatis vel super? aliquos cuius litis statum etc. litig. existant in forma sue?plic? vel nove provisionis prout melius expediet oratori  providere seu provideri mandare dignemini de gratia /f. 139v/ speciali cum non obstantibus et clausulis oportunis. Concesusm ut petitur. in presentia domini nostri pape. Io. Mont. Et quod non obstan. beneficiales ipsius Iacobi oratoris habeantur por expresso. Et cum clausula generalis absolutionis ab expi.. ad  effectum … dumtaxat. Et quod maior et vrior valorque dicta premissa specificatio et expressio in expeditione litterarum et in ca…ria fieri possit.Concessum. Io.pu.t.  Datum Rome apud Sanctum Petrum decimo Kalendas Februarii anno secundo.

Roma, 20. studenoga 1473. – Reg. Suppl. 698, ff. 157v-158v.

[m.s. N.; commissio in eviden.]

Beatissime Pater, S. V. pro parte devote creature vestre Mathie de Baronnellis, abbatis monasterii Sancti Georgii de Copriua ordinis sancti Benedicti Nonen. diocesis p(enitenti)ariique(?) supernumerarii in basilica principis apostolorum de Urbe, et devoti oratoris etiam S. V. familiaris et continuus commensalis /f. 158r/ Iacobi de Baronellis dicti domini abbatis nepotis, deuote exponitur, quod his annis non longe decursis, quidam Antonius presbiter de Bellis hominibus Romanus, rectorque ecclesie Sancti Laurentii in Piscibus, site prope stalas ecclesie Beati Michaelis sub Montibus et in Suburbio sancti Petri, gratis et sponte omnique dolo et fraude procul pulsis concessit et donauit atque locauit per se et suos imposterum in dicta ecclesia Sancti Laurentii successores prefatis domino abbati et Iacobo coniunctim, videlicet vnum certum locum vacuum siue discopertum, circumdatum muros contiquumque predicte ecclesie Sancti Laurentii, ad pensionem et supercensum annualem vnius medii carleni specialis, soluendi annuatim in quolibet festo Resurrectionis domini nostri Iesu Christi predicto rectori et suis in dicta ecclesia successoribus quibuscumque, per supradictos dominum abbatem et Iacobum quoad vixerint cum condicione adiecta videlicet, quod ipsi dominus abbas et Iacobus predictum locum sicut premittitur, vacantem et discopertum teneantur et debeant murare, coperire et meliorare iuxta eorum possibilitates, quod et realiter fecerunt vt notorium est, et quemadmodum de predictis donatione et legatione latius constat instrumento publico scripto et recepto manu domini Iohannis Tollenich notarii publici. Et quia, Pater Sancte, ab aliquibus asseritur quod vigore cuiusdam constitutionis siue bulle, per felicis recordationis dominum Paulum papam secundum, seu alios quoscumque summos pontifices facte et edite, nullus ecclesiarum dicte Vrbis rector feuda seu predia dictarum ecclesiarum vltra triennium alienare seu ad pensionem aut locationem dare possit, et sub certis presentibus censuris in dicta constitutione seu bulla contentis, vt declaratur, dubitentque propterea prenominati domini /f.158v/ abbas et Iacobus pretextu et occasione dicte constitutionis seu bulle in futurum super possessionum predicti loci ab aliquo vexari, inquietari seu molestari, supplicant igitur S. V. humiliter prefati abbas et Iacobus coniunctim, quatenus dignetur alicui probo viro tam prelato in Romana Curia residenti, comuniter et .an..re vt si premissa veritate ..tere reppererit, predictas donationem concessione seu locationem ad supercensum de supradicto loco factis confirmet, approbet, corroboret et perpetuet quamdiu prenarrati domini abbas et Iacobus vitam duxerint in humanis de gratia speciali predicta constitutione seu bulla cetersique in contrarium facientes non obstantibus quibuscumque. Fiat ut petitur. Si in euidentem. F. Datum Rome apud Sanctum Petrum, duodecimo Kalendas decembris anno tercio.

Roma. 1. ožujka 1474. – Reg. Suppl. 703, f. 28v.

[m.s. A. per conttum m‘‘]

Supplicat S. V. deuotus orator et familiaris ac continuus commensalis vester Iacobus de Baronellis clericus Nonen. diocesis quatenus sibi specialem gratiam facientes de canonicatu et prebenda Nonen. quorum fructus etc. decem librarum turonensium paruorum secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt per contractum matrimonii per verba de presenti cuiusdam Antonii Axirello clerici Placentin. diocesis cum quadam relicta Francisci Prothomeistrouich extra Romanam Curiam celebrati vacantibus sive premissis sive aliis quovismodo seu per liberam dicti Antonii aut ex alterius cuiuscumque persona de illis in Romana Curia vel extra eam eciam coram notario publico et testibus sponte factam resignacionem vacent eciam si tanto generaliter aut specialiter reseruati deuoluti affectus uel litigiosi, cuius litis statum etc. eidem Iacobo oratori prefato prouidere seu prouideri mandare dignemini de gratia speciali, in contrarium facientes non obstantibus quibuscumque, cum clausulis necessariis et oportunis. Concessum vt petitur in presentia domini pape. Io. Vasion. Et quod oratoris non obstantias habeantur pro expressis. Et cum clausula absolutionis quo ad effectum. Et quod maior specificatio premissis fieri possit. Concessum Io. Vasion. Datum Rome apud Sanctum Petrum Kalendas Marcii anno tercio.

Roma, 14. studenoga 1474. –  Reg. Suppl. 711, ff. 10v-11r.

[m.s. A]

Item similem gratiam facientes devoto oratori vestro Iacobo de Baronellis clerico Nonen. diocesis etiam S. V. familiari continui commensali prioratum predictum qui conuentualis aut dignitas non est et a monasterio sancti Laurentii extra muros Auersan. dicti ordinis dependet et cuius vigintiquatuor ac de Valuen. et sancti Iohannis necnon sancti Vonertani ecclesiarum canonicatibus et prebendis quorum omnium etiam vigintiquatuor florenorum auri de camera fructus etc. secundum eandem extimationem valorem annuum non excedunt ad huc illis quibus ultimo et eidem Thome concessum est prouideri vacan. modis quos etiam si ex illis generaliter reservatio resultet pro expressis habere pleaceat seu in confectione litterarum exprimi possint sive ut premittitur siue alias quouismodo etc., vt supra, vacature sint aut uacent eidem Iacobo prioratum videlicet per eum quoad uixerit vnacum omnibus et singulis canonicatibus et prebendis predictis prouidere dignemini, cum non obstantibus et clausulis oportunis. Fiat vt petitur pro omnibus. F. Et cum clausula absolutionis ad effectum pro omnibus. Et quod non obstantibus omnium habeantur pro expressis. Et in commendam ad vitam cum obtentis pro dicto Iacobo. Et quod qualitates ciuitatis et diocesis necnon annui ualoris tam personarum quam singulorum beneficiorum etiam prioratus predictorum uerius exprimi ac maior specificatio premissorum fieri possit. /f. 11r/ Datum Rome apud Sanctum Petrum decimooctauo Kalendas Decembris anno quarto.

Roma,12. siječnja 1475? – Reg. Suppl. 714. ff. 83v-84r.

[m.s. N. M. resignatio cum pensione]

Beatissime pater, cum devotus orator Jacobus de Baronellis clericus Nonen. diocesis s.v. familiarius continuus commensalis Vabren. (Valuen?) ac sancti Iohannis de Cellano et Sancti Vincentii de Ortuculis Maristan. diocesis ecclesiarum canonicatus et prebenda necnon prioratum de Lauio ordinis sancti Benedicti Nolan. diocesis de quibus certo modo vacan. sibi prout in confectione litterarum exprimetur per e.s. provideri obtinuti prout in supplicatione desuper signata cuius tnerore etc. plenius continetur dictos canonicatus et prebenda ac prioratum litteris apostolicis super huiusmodi provisione non confectis ex certis causis sponte et libere in manibus s.v. resignare seu omni iuri sibi in et ad illos  competen(..) cedere proponat seu resignet et cedat supplicat igitur s.v. devotus vir Puus de Berxis rector  parrochialis ecclesie sancti Angeli de Cyngnano Beneventan.diocesis e.s. familiaris continuus commensalis quatenus resignationem huiusmodi admictentes seu admitti mandantes sibique specialem gratiam facientes de canonicatibus et prebendis ac prioratu predictis qui prioratus conventualis aut dignitas non est et a monasterio sancti Laurentii extra muros Auersan. dicti ordinis dependet quorumque insimul fructus etc. triginta librarum turonensium parvorum secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt sive premissis sive alio quovimodo aut ex alterius cuiuscumque persona seu per similem resignationem aliquorum seu alicuius de illis in Romana curia vel extra eam etiam coram notario publico et testibus sponte factam vacent et devoluta affectus specialiter vel alias generaliter reservata ac ipse prioratus curatum et electivum litig. litis status etc. existant eidem oratori videlicet de canonicatibus et prebendis titulum ac prioratu huiusmodi in commendam ad vitam ita quod liceat sibi de ipsius prioratus fructibus etc. disponere sicut etc. ita quod non cedat sibi in numero incompatibilium providere necnon eidem ia(?) ne propter resigantionem seu cessionem huiusmodi  nimium dispendio pregravetur pensionem annuam decem librarum similium super fructibus etc. prioratus necnon parrochialis predictorum cuius quidem parochialis fructus etc. vigintiquatuor librarum similium comuni extimatione valorem annuum non excedunt quam idem Pius  obtinet per prefatum Pium et successores suos dictorum prioratus et parrochialis possessores pro tempore existentes eidem Iacobo quoad vixerit vel procuratori legitimo suo annis singulis in locis et terminis ac sub censuris etc. statuend. persolvend. reservare constiture et assignare dignemini /f. 84r/ de gratia speciali. Constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac dictorum prioratus et ecclesie statutis etc. ceterisque contrariis non obstantibus quibuscumque cum clausulis oportunis. Fiat ut petitur. F. ET de dicto prioratu in commendam ad vitam. Et cum pensione predicta ad successores transitura. Et cum absolutione a censuris ad effectum etc. pro unoque et utriusque non obstantibus habeantur pro expressis. Et premissis omnium et singulorum amplior et verior specificatio fieri possit. Et quod littere super singulis canonicatibus et prebendis ac prioratu sevrsum et ad partem vel similiter prout eidem pio utilius fuerit expediri possint. Et de omnibus.  Fiat F. Datum Rome apud Sanctum Petrum pridie Idus Ianuarii anno quarto.

Roma, 20. lipnja 1475? – Reg. Suppl. 720, ff. 54v-55r.

[m.s. S. N. per obitum] Motu proprio etc. dilecto filio Iacobo de Baronnellis clerico Nonen. diocesis familiari nostro continuo commensali specialem gratiam facientes de archipresbiteratu ecclesie Sutrin. qui inibi dignitas maior post pontificalem existit cuius fructus etc. viginti librarum floremonrum auri de camera secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt per obitum quondam Michaelis archangeli de Rosifoliis illius dum viveret ultimi possessoris extra Romanam curiam defuncti vacantis sive premisso sive alio quovismodo aut ex alterius cuiuscumque persona seu epr liberam dicti M. vel alterius de illo in dicta curia vel extra eam etiam coram notario publico et testibus sponte factam resignationem aut assecutionem alicuius beneficii quavis auctoritate collati vacet etc. si alias specialiter vel alias generaliter reservati devolut. affectus seu litig. cuius litis statum etc. existat eidem Ia. providere secumque ut unacum dicto archidiaconatu si illum provideri vigore assequatur archipresbiteratu ecclesie Iadren. qui inibi dignitas non tamen maior post pontificalem existit cuiusque fructus etc. vigintiquatuor florenorum similium secundum extimationem predictam etiam valorem annuum ut accepimus non excedunt quoad vixerit cum clausula permutandi retinere libere et licite valeat motu simili dispensamus necnon certam annuam pensionem super dicto archipresbiteratu minus excessivam attentis fructibus etc. ipsius archidiaconatus Sutrin. exilitate cuicumque persone et sub quacumque verborum forma auctoritate apostolica veritate estimationis veri valoreis illius suppressa persolvendi resservatam ad terciam partem eodem motu reducimus quod superest de eadem tercia parte rerenovando et extingunedo de gratia speciali cum non obstantibus et clausulis oportunis. Fiat motu proprio. F. Et cum clausula generalem reservationes inportan. Et quod omnes premissorum ut valoris fructuum etc. maior et verior specification in confectione literarum fieri possit. Et cum dispensatione predicta ad vitam. Et cum reductione dicte pensionis ad tertiam partem. Et quod obstantias oratoris habenatur pro expressis. Et cum absolutione a censuris ad effectum. Fiat ut supra. Datum Rome apud Sanctum Petrum duodecimo Kalendas Iunii anno quarto.

Roma, 1. studenoga 1475(6?) – Reg. Suppl. 729, f. 23r-v.

[m.s. N. per obitum] Supplicat s.v. devotus orator vester iacobus de Baronellis e.s.v. familiaris continuus commensalis quatenus sibi specialem gratiam facientes de archidiaconatu ecclesie Nonen. cui quadraginta necnon de canonicatu et prebenda ecclesie Iadren. cuius quindecim librarum turonensium parvorum fructus, redditus et proventus secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt per obitum quondam Fantini de Valle e.v.s. capellani ac sacri palatii apostolici causarum auditoris in romana curia defuncti vacantibus sive premissio sive alio quovis modo aut ex alterius cuiuscumque perosna seu per liberam dicti Fantini aut alicuius alterius de illis in eadem curia vel extra eam etiam coram notario publico et testibus sponte factam vacent et specialiter vel alias generaliter reservata affectus devolut. litig. litis cuius statum etc. existant eidem Iacobo oratori providere dignemini de gratia speciali /f. 23v/ constitutionibus et ordinationibus apostolicis statutis et consuetudinibus ecclesiasticis ha^er: iuramento U^ roboratis ceterisque in contrarium facien(tes/tibus) non obstantibus quibuscumque cum clausulis oportunis. Fiat ut petitur. De archidiacnoatu. F. Et quod non obstantias domini/dicti oratoris habeantur pro expressis. Et cum clausula generalis reservationis importan. Et cum clausula co..lis absolutionis ad effectum etc. Et quod maior specificatio ac verior valor premmissorum in confectione litterarum fieri possit. Fiat ut supra. F. Datum Rome apud Sanctum Petrum sexto Kalendas Novembris anno quinto.