Dokumenti za biografiju
Archivio Apostolico Vaticano, vari fondi: Reg. Suppl.; Reg. Vat.; Reg. Lat.; Cam. Ap., Oblig. et Sol. ; Formatae;
AAV, Reg. Suppl. 286, ff. 45v-46r : Roma, 7. svibnja 1432.
[marg. sin.]: J. perinde valere [marg. dext.]: Spal.
Beatissime Pater, nuper S. V. deuoto vestro Antonio Laurencii Rastigne de Pago, clerico Jadren. diocesis, de seculari Sancti Martini extra muros Jadren., prioratus nuncupata, et Sancti Nicolai in insula Pagen., in Pouliana, ecclesiis dicte diocesis, quarum fructus etc. centum florenorum auri comuni extimacione valorem annuum non excedunt, tunc certo modo vacantibus graciose prouideri mandauit, prout in litteris apostolicis desuper confectis plenius continetur. Cum autem Pater Sanctissime, a nonnullis asseratur dictas ecclesias de jure patronatus laicorum existere dictasque litteras pro eo quod in eis, quod de jure patronatus existant, mencio facta non est, surrepticias reputari. Dignetur igitur S.V. mandari, quod littere suprascripte in omnibus et per omnia ab earum data valeant plenamque obtineant roboris firmitatem, ac si in eis quod de jure patronatus laicorum existerent, sufficienter foret expressum. Cum aliis clausulis oportunis. Concessum in presencia domini nostri pape. B. Graden. Datum Rome apud Sanctum Petrum, Nonas maii anno tercio.
Franciscus della Rovere, o. min. tit. S. Petri ad vinc. presb. card. (s. petri ad vinc.), elect. 10. aug. consecratus et coronatus 25 aug. 1471. obiit 12 aug. 1484.
- god.: 25. 8. 1471. – 24. 8. 1472.
- god.: 25. 8. 1472. – 24. 8. 1473.
- god.: 25. 8. 1473. – 24. 8. 1474.
- god.: 25. 8. 1474. – 24. 8. 1475.
- god.: 25. 8. 1475. – 24. 8. 1476.
- god.: 25. 8. 1476. – 24. 8. 1477.
- god.: 25. 8. 1477. – 24. 8. 1478.
- god. : 25. 8. 1478. – 24. 8. 1479.
- god. : 25. 8. 1479. – 24. 8. 1480.
- god.: 25. 8. 1480. – 24. 8. 1481.
- god.: 25. 8. 1481. – 24. 8. 1482.
- god.: 25. 8. 1482. – 24. 8. 1483.
- god.: 25. 8. 1483. – 12. 8. 1484. (per obitum)
Roma, 5. svibnja 1433. – 298, ff. 127v-128r. (cassata de anno tercio).
[Marg. sin.:] J. cassata de anno tercio. Marg.dext.: Legion. cassata quia de anno tercio.
Beatissime Pater, cum sancti Martini extra muros ciuitatis Jadre, et sancti Nicolai in Insula Pagen. in Pougliana Jadren. diocesis, ecclesie inuicem vnite sine cura de jure patronatus laycorum existentes, per renunciacionem seu dimissionem Nicolai Arbusanich, ipsarum ecclesiarum vltimi rectoris patronibus earundem ecclesiarum factam, vacent ad presens, ac tanto tempore vacauerint, quod earum collacio iuxta Lateranen. statuta concilii est ad Sedem Apostolicam legitime deuoluta. Supplicat igitur S.V. deuotus vester Anthonius Laurencii de Pago, clericus dicte diocesis, quatinus sibi specialem gratiam facientes de ecclesiis predictis quarum fructus etc. octuaginta florenorum auri comuni extimacione valorem annuum non excedunt, siue premissis siue aliis quibusuis modis aut ex aliorum quorumcunque personis seu per constitucionem “Execrabilis” vacent, et specialiter vel generaliter reseruate, deuolute aut litigiose existant, cuius litis statum etc. dignemini misericorditer prouidere, licet quod frater Nicolaus Gisauni ordinis fratrum Predicatorum prefatas ecclesias illas de facto assecutus per quinque annos uel circa absque canonico titulo detinuerit et detinet indbite occupatas, non obstantibus dicto Antonio de gratia expectatiua, si quam habeat in cancellaria exprimenda ceterisque contrariis quibuscumque, cum clausulis oportunis. Et si placet S.V. fiat hec datum die quarta maii, pontificatus vestri anno tercio, qua die de hiis predictis ecclesiis in libro Camere Apostolice apparet obligacio annate per prefatum Anthonium facta, et quod super hoc bulle ubique locorum transeant gratis de mandato S. V. Actento quod cum auctoritate vestra apostolica anno superiori proxime preterito de predictis ecclesiis graciose eidem A. prouisum fuit, et super hoc littere expedite et confecte fuerunt, modo cum quodam casu dicte bulle sint perdite et registrum ad presens hic non habetur maximumque periculum imminet ad exequendam possessionem dictarum ecclesiarum nisi cito bulle expediantur, de nouo supplicatur S. V. pro parte deuoti vestri prefati Antonii ut de iisdem ecclesiis eidem A. misericorditer prouidete dignemini sub data et modo predicto. Concessum ut petitur in presencia domini nostri pape. C. Ceruien. Et sub data suprascripta. Concessum C. Ceruien. Datum Rome apud sanctum Petrum, quarto Nonas maii anno tercio.
Roma, 5. svibnja 1433. – 298, ff. 127v-128r. (cassata de anno tercio).
[Marg. sin.:] J. cassata de anno tercio. Marg.dext.: Legion. cassata quia de anno tercio.
Beatissime Pater, cum sancti Martini extra muros ciuitatis Jadre, et sancti Nicolai in Insula Pagen. in Pougliana Jadren. diocesis, ecclesie inuicem vnite sine cura de jure patronatus laycorum existentes, per renunciacionem seu dimissionem Nicolai Arbusanich, ipsarum ecclesiarum vltimi rectoris patronibus earundem ecclesiarum factam, vacent ad presens, ac tanto tempore vacauerint, quod earum collacio iuxta Lateranen. statuta concilii est ad Sedem Apostolicam legitime deuoluta. Supplicat igitur S.V. deuotus vester Anthonius Laurencii de Pago, clericus dicte diocesis, quatinus sibi specialem gratiam facientes de ecclesiis predictis quarum fructus etc. octuaginta florenorum auri comuni extimacione valorem annuum non excedunt, siue premissis siue aliis quibusuis modis aut ex aliorum quorumcunque personis seu per constitucionem “Execrabilis” vacent, et specialiter vel generaliter reseruate, deuolute aut litigiose existant, cuius litis statum etc. dignemini misericorditer prouidere, licet quod frater Nicolaus Gisauni ordinis fratrum Predicatorum prefatas ecclesias illas de facto assecutus per quinque annos uel circa absque canonico titulo detinuerit et detinet indbite occupatas, non obstantibus dicto Antonio de gratia expectatiua, si quam habeat in cancellaria exprimenda ceterisque contrariis quibuscumque, cum clausulis oportunis. Et si placet S.V. fiat hec datum die quarta maii, pontificatus vestri anno tercio, qua die de hiis predictis ecclesiis in libro Camere Apostolice apparet obligacio annate per prefatum Anthonium facta, et quod super hoc bulle ubique locorum transeant gratis de mandato S. V. Actento quod cum auctoritate vestra apostolica anno superiori proxime preterito de predictis ecclesiis graciose eidem A. prouisum fuit, et super hoc littere expedite et confecte fuerunt, modo cum quodam casu dicte bulle sint perdite et registrum ad presens hic non habetur maximumque periculum imminet ad exequendam possessionem dictarum ecclesiarum nisi cito bulle expediantur, de nouo supplicatur S. V. pro parte deuoti vestri prefati Antonii ut de iisdem ecclesiis eidem A. misericorditer prouidete dignemini sub data et modo predicto. Concessum ut petitur in presencia domini nostri pape. C. Ceruien. Et sub data suprascripta. Concessum C. Ceruien. Datum Rome apud sanctum Petrum, quarto Nonas maii anno tercio.
Roma, 7. svibnja 1433. – Reg. Suppl. 286, ff. 45v-46r.
[marg. sin.]: J. perinde valere [marg. dext.]: Spal.
Beatissime Pater, nuper S. V. deuoto vestro Antonio Laurencii Rastigne de Pago, clerico Jadren. diocesis, de seculari sancti Martini extra muros Jadren., prioratus nuncupata, et Sancti Nicolai in insula Pagen., in Pouliana, ecclesiis dicte diocesis, quarum fructus etc. centum florenorum auri comuni extimacione valorem annuum non excedunt, tunc certo modo vacantibus graciose prouideri mandauit, prout in litteris apostolicis desuper confectis plenius continetur. Cum autem Pater Sanctissime, a nonnullis asseratur dictas ecclesias de jure patronatus laicorum existere dictasque litteras pro eo quod in eis, quod de jure patronatus existant, mencio facta non est, surrepticias reputari. Dignetur igitur S.V. mandar, quod littere suprascripte in omnibus et per omnia ab earum data valeant plenamque obtineant roboris firmitatem, ac si in eis quod de jure patronatus laicorum existerent, sufficienter foret expressum. Cum aliis clausulis oportunis. Concessum in presencia domini nostril pape. B. Graden. Datum Rome, apud sanctum Petrum, Nonas maii anno tercio.
Firenze, 18. srpnja 1434. – Reg. Suppl. 296, f. 230r-v.
[marg. sin. :] J.
Supplicat S. V. deuotus vester Antonius Laurencii de Pago, clericus Jadren. diocesis, quatenus sibi gratiam facientes specialem de canonicatu et prebenda Sibenicen., ac archidiaconatu eiusdem qui inibi dignitas maior post pontificalem, curata et electiua existit, quorum canonicatus et prebende quadraginta et archidiaconatus prefatorum viginti florenorum auri fructus, redditus et prouentus secudnum comunem extimationem valorem annuum non excedunt, per obitum quondam Martini Drasci vltimi ipsorum canonicatus et prebende ac archidiaconatus possessoris, extra Romanam curiam defucnti, vacantis siue premisso, siue alio quouismodo aut ex alterius cuiuscunque persona seu archidiaconatus huiusmodi per constitutionem Execrabilis vacnet, eciam si alias specialter uel generaliter resruati, deuoluti aut litigiosi existant, litis statum etc. habentes pro expresso eidem Antonio dignemini misericorditer prouidere, non obstante quod idem Antonius ecclesias Sancti Martini extra muros Jadre., et Sancti Nicolai in insula Pagen. prioratus nuncupatum habeat colaltas, quarum tamen hucusque possessionem non est executus, quarum omnium etc. octuaginta florenorum similium valorem annuum non excedunt. Cum ceteris non obstantiis et clausulis oprtunis. Fiat ut petitur G. Datum Florencie, quintodecimo Kalendas Augusti anno quarto. Rec. F. de Padua.
Firenze, 6. lipnja 1435. – Reg. Suppl. 306, f. 138r.
[mar.g sin.:] S. no.pro°
Beatissime Pater, supplicat S. V. deuotus orator vester Jacobus Wlxse, presbiter Sibenicen. quatinus collacionem et prouisionem sibi auctoritate ordinaria factas de arhidiaconatu ecclesie Sibenicen., qui curata et dignitas inibi post pontificalem maior existit, per resignacionem Anthonii Laurencii de Pago, V. S. tunc eciam nunc inter familiares continui commensales, extra Romanam Curiam in manibus ordinarii ex causa permutacionis factam vacanti, ac omnia inde secuta rata habentes et grata, illaque auctoritate apostolica confirmantes, necnon ei specialem gratiam facientes de dicto archidaconatu, cuius fructus etc. viginti florenorum auri comuni extimacione valorem annuum non excedunt, siue premisso, siue alio quouis modo, aut ex alterius cuiuscunque persona vel per constitucionem “Execrabilis” vacet, eciam si deuolutum aut specialiter uel generaliter resueratum, electiuum siue litigiosum in curia et extra, cuius litis statum etc. existat, eidem Jacobo dignemini misericorditer prouidere, non obstante quod ecclesiam Sancte Marie Magdalene in portu Sibenicen., cuius fructus etc. sex florenorum simili extimacione predicta valorem annuum non excedunt, que sine cura est, obtinet ac gratiam expectatiuam in cancellaria lacius declaranda et cum non obstantiis et clausulis oportunis. Concessum ut petitur in presencia domini nostri pape. C. Ceruien. Datum Florencie, octauo Idus Junii anno quinto.
Firenze, 6. lipnja 1435. – Reg. Suppl. 306, f. 138r.
[mar.g sin.:] S. no.pro°
Beatissime Pater, supplicat S. V. deuotus orator vester Jacobus Wlxse, presbiter Sibenicen. quatinus collacionem et prouisionem sibi auctoritate ordinaria factas de arhidiaconatu ecclesie Sibenicen., qui curata et dignitas inibi post pontificalem maior existit, per resignacionem Anthonii Laurencii de Pago, V. S. tunc eciam nunc inter familiares continui commensales, extra Romanam Curiam in manibus ordinarii ex causa permutacionis factam vacanti, ac omnia inde secuta rata habentes et grata, illaque auctoritate apostolica confirmantes, necnon ei specialem gratiam facientes de dicto archidaconatu, cuius fructus etc. viginti florenorum auri comuni extimacione valorem annuum non excedunt, siue premisso, siue alio quouis modo, aut ex alterius cuiuscunque persona vel per constitucionem “Execrabilis” vacet, eciam si deuolutum aut specialiter uel generaliter resueratum, electiuum siue litigiosum in curia et extra, cuius litis statum etc. existat, eidem Jacobo dignemini misericorditer prouidere, non obstante quod ecclesiam Sancte Marie Magdalene in portu Sibenicen., cuius fructus etc. sex florenorum simili extimacione predicta valorem annuum non excedunt, que sine cura est, obtinet ac gratiam expectatiuam in cancellaria lacius declaranda et cum non obstantiis et clausulis oportunis. Concessum ut petitur in presencia domini nostri pape. C. Ceruien. Datum Florencie, octauo Idus Junii anno quinto.
Firenze, 30. prosinca 1435. – Reg. Lat. 333, ff. 300v-302r.
[marg. sin.:] An. [marg. dext.:] Cyprianus
Eugenius etc. Dilecto filio magistro Alfonso Segura capellano nostro et causarum palacii apostolici auditori salutem etc. Grata familiaritatis obsequia que dilectus filius Antonius <Laurentii . An.: dodano u lijevoj margini> de Pago, rector ecclesie sancti Grisogoni Sibenicen. familiaris noster nobis hactenus impendit et ad huc solicitis studiis impendere non desistit, necnon vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Antonii peticio continebat quod orta dudum inter ipsum et dilectos filios Nicolaum de Ezi, pro religioso professo ordinis Fratrum Predicatorum ac Iohannem Pinturich pro clerico Iadren. se gerentes, super sancti Martini extra muros Iadren. ac sancti Nicolai in insula Pagen. in Pouglana /f. 301r/ Iadren. diocesis ecclesiis prioratibus nuncupatis, de quibus tunc tanquam insimul unitis ac de iure patronatus laicorum existentibus, per obitum quondam Nicolai Arbusanich olim ipsarum ecclesiarum rectoris extra Romanam Curiam defuncti vacantibus, Antonius sibi auctoritate apostolica mandatum fuisse provideri graciose dictosque Nicolaum de Ezi et Iohannem ac quemlibet eorum se gratie et mandato prefatis contra iusticiam oposuisse et oponere ac fecisse et facere quominus illa suum sortirentur effectus, dictasque ecclesias successive occupasse et detinuisse ac eundem Iohannem adhuc detinere indebite occupatas. Nicolaus de Ezi et Iohannes vero prefati ac eorum quilibet prefatas sancti Martini et sancti Nicolai ecclesias ad se de iure spectare asserebant prout Antonius et Iohannes prefati adhuc asserunt materia questionis. Nos causam huiusmodi non obstante quod de sui natura ad dictam Curiam legitime deuoluta et apud eam tractanda et finienda non esset, tibi ad ipsius Antonii instantiam audiendam commisimus et fine debito terminandam, tuque in ea ad nonnullos actus citra tamen conclusionem inter partes ipsas diceris processisse. Cum autem sicut eadem peticio subiungebat a nonnullis asseratur nulli dictorum litigantium in prefatis litigiosis ecclesiis seu ad eas ius competere illasque insimul unitas ac de iure patronatus laicorum non existere, nos statum cause huiusmodi habentes presentibus pro expresso ac volentes dicto Antonio, qui etiam continuus commensalis noster existit, premissorum obsequiorum et meritorum suorum intuitu gratiam facere specialem discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si per eventum litis huiusmodi tibi constiterit nullum /f. 301v/ litigantium predictorum in prefatis litigiosis ecclesiis seu ad illas ius habere easdem litigiosas ecclesias, que sine cura sunt et quarum fructus, redditus et proventus octuaginta florenorum auri <de Camera . An.: dodano u lijevoj margini> secundum communem extimationem valorem annuum ut ipse Antonius asserit non excedunt, siue de iure patronatus huiusmodi ac vnite existant siue non, aut ut premictitur vel alias quouis modo seu ex alterius cuiuscunque persona vacent, etiam si tanto tempore vacauerint quod earum collatio iuxta Lateranen. statuta concilii ad Sedem Apostolicam legitime deuoluta, ipseque litigiose ecclesie dispositioni apostolice specialiter reseruate existant, et super eis inter aliquos alios lis pendeat indecisa, dummodo tempore datum presentium non sit in eis alicui specialiter ius quesitum et in quantum ille de iure patronatus huiusmodi reperirentur earum collacio huiusmodi deuoluta ut prefertur existat, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem Antonio auctoritate nostra conferas et assignes, inducens per te uel alium seu alios prefatum Antonium uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem ecclesiarum litigiosarum iuriumque et pertinenciarum predictorum et defendens inductum amotis quibuslibet illicitis detentoribus ab eisdem, ac faciens sibi de ipsarum litigiosarum ecclesiarum fructibus, redditibus, prouentibus, iuribus et obuentionibus vniuersis integre responderi. Contradictores auctoritate nostra etc. non obstantibus pie memorie Bonifacii pape VIII. predecessoris nostri et aliis apostolicis constitutionibus contrariis quibuscunque, aut si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales uel generale prefate Sedis uel legatorum eius litteras impetrarint etiam si per eas ad inhibitionem, reseruationem et decretum uel alias quomodolibet sit processum quibus omnibus prefatum Antonium in assecutione dictarum ecclesiarum volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem aliorum beneficiorum preiudicium generari, seu si venerabili fratri nostro archiepiscopo Iadren. uel quibusuis aliis comuniter /f. 302r/ uel diuisim a dicta sede indultum existat quod ad receptionem uel prouisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici, suspendi uel excomunicari non possint <quodque de huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem, prouisonem, presentationem seu quamuis aliam dispositionem coniunctim uel separatim spectantibus nulli valeat prouideri. An. : dodano u desnoj margini> per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte Sedis indulgentia generali uel speciali cuiuscunque tenoris existat per quam presentibus non epxressam uel totaliter non insertam effectus huiusmodi gratie impediri ualeat quomodolibet uel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis, aut quod idem Antonius ut etiam asserit, ecclesiam sancti Grisogoni predictam, que sine cura est et cuius fructus, redditus et prouentus viginti florenorum similium secundum extimationem predictam valorem annuum non excedunt noscitur obtinere. Nos enim exnunc irritum decernimus et inane si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit actemptari. Datum Florentie anno incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo tricesimo quinto, tertio Kalendas Ianuarii anno quinto. An. Gratis de mandato domini nostri pape. Septimo Idus Ianuarii anno quinto de Adria.
Firenze, 24 settembre 1440: LIBRI FORMATARUM, 2, f. 88v
m.s. pro Antonio de Pago
Die sabbati quatuor temporum qua cantatur in ecclesia Dei Exultate Deo etc. que fuit xxiiii. mensis septembris mccccxl indictione iii. pontificatu s.d.n. Eugenii pape iiii. anno x. reverendus pater d. Petrus episcopus Ausaren. de mandato r. p. domini Angeli episcopi Tragurien. locumten. r. p. d. Ludovici tit. s. Laurencii in Damaso presbiteri cardinalis d. pape camerarii promovit dilectum in Christo Antonium de Pago, canonicum Jadren. acolitum < > ad sacrum subdiaconatus ordinem iuxta formam etc.
<in ecclesia sive monasterio Angelorum de Florentia>
Firenze, 26. studenoga 1440. – Reg. Suppl. 369, f. 99r.
[marg. sin.] J. l.ma permutationis [marg. dext.] G. Prothon.
Beatissime Pater, supplicat S. V. deuotus orator vester Antonius de Pago, canonicus Jadren. ac Vestre Sanctitatis familiaris continuus commensalis, quatinus quod ipse Sancti Martini extra muros Jadren., et Sancti Nicolai in Pougliana Jadren. diocesis sine cura ecclesias siue capellas quas obtinet pro alio uel aliis beneficio seu beneficiis ecclesiastico uel ecclesiasticis eciam si canonicatus et prebenda cathedralium uel collegiatarum ecclesiarum illaque ac dicte ecclesie ex quauis causa generaliter uel specialiter disposicioni apostolice reseruata existant ex causa permutacionis cum quocumque seu quibuscumque cum eo permutare volenti seu volentibus uel simpliciter in manibus ordinarii loci seu alterius prelati ecclesiastici aut cuiuscumque persone in dignitate constitute seu canonicatum et prebendam cathedralibus uel metropolitanis ecclesiis obtinentes simul uel successiue resignare quodque ordinarius seu prelatus aut persona, seu canonicatus huiusmodi resignacionem seu resignaciones huiusmodi auctoritate apostolica recipere et admittere ac capellas ipsas uel alteram ipsarum eciam si insimul vnite uel vna alteri vnita ac de jure patronatus existant perosne seu personis ydoneis aut compermutanti seu compermutantibus necnon beneficiis compermutancium huiusmodi inibi conferre et de illis prouidere libere et licite possint et valeant Antonio ac ordinario prelato persone seu canonico huiusmodi plenam et liberam facultatem concedere dignemini de gratia speciali, non obstante generalibus seu specialibus de beneficiis familiarium et abbreuiatorum huiusmodi reseruacionibus ceterisque contrariis quibuscumque et cum clausulis oportunis. Concessum ut petitur in presencia domini nostri pape. C. Ariminen. Datum Florencie, sexto Kalendas decembris anno decimo.
Siena, 6 aprile 1443. – Libri Formatarum 2, ff. 113r-114v
ordines celebrati die sabbati qua cantatur in ecclesia Dei Sitientes, que fuit sexta mensis aprilis mccccxliii. indictione sexta, in hospitali B. Marie de Scala de Senis per rev. patrem dom. Rodulphum, Dei gratia episcopum Civitatis Castelli, ex commissione etc. de mandato L. cardinalis camerarii…
f. 114r: ad diaconatus: Antonius Laurencii de Pago canonicus Jadren.
Reg. Lat. 326, ff. 6v-7v: Firenze, 18/7/1434
Antonio Laurencii de Pago archidiacono Sibinicen.: archidiaconatus eccl. Sibinicen. qui inibi dignitas maior post pontificalem existit per obitum Martini Drasci ex.ro.cur. vacante: per electionem,. fructus 20 florenorum auri, (Laurentius ut asserit: de S. Martini extra muros Jadren. ac S. Nicolai in insula Pagen. sine cura ecclesiis, prioratibus nuncupatis cuius fructus… 80 florenorum ) tunc certo modo vacantibus per alias nostras litteras gratiose mandauimus prouideri.
Datum Florencie, 1434. 15. Kal. Augusti anno 4. An. XIII. XV. 2. Kal. augusti. an. 4. de Adria.
Reg. Lat. 333, ff. 300v-302r; Firenze, 30/12/1434
Magistro Alfonso Segura capellano nostro et causarum palacii apostolici auditori: Antonius Laurencii de Pago, rector eccl. S. Grisogoni Sibenicen. familiaris noster: peticio continebat quod orta inter ipsum et Nicolaum de Ezi pro religioso professo OFP ac Johannem Pinturich pro clerico Jadren. se gerentes super S. Martini extra muros Jadren. ac S. Nicolai in insula Pagen. in Pouglana Iadren. dioc. eccl. prioratibus nuncupatis de quibus tunc tanquam insimul unitis ac de iure patronatus laicorum existentibus per obitum quondam Nicolai Arbusanich olim ipsarum ecclesiarum rectoris ex. ro.cur. defuncti vacantibus… Cum autem sicut eadem peticio subiungebat a nonnullis asseratur nulli dictorum litigantium in prefatis litigiosis ecclesiis seu ad eas ius competere illasque insimul unitas … nos statum cause huiusmodi habentes presentibus pro expresso ac volentes dicto Antonio qui etiam continuus commensalis noster existit …. graciam facere specialem. mandamus quatenus si per euentum litis huiusmodi tibi constitit … fructus redditus 80 florenorum auri de camera, …
Florentie, 1435, 3 Kal. Januarii an. 5. An. Gratis de mandato d.n.p. 7° Idus Januarii an. 5. de Adria.
Firenze, 6. lipnja 1435. – Reg. Suppl. 306, f. 138r.
[mar.g sin.:] S. no.pro°
Beatissime Pater, supplicat S. V. deuotus orator vester Jacobus Wlxse, presbiter Sibenicen. quatinus collacionem et prouisionem sibi auctoritate ordinaria factas de arhidiaconatu ecclesie Sibenicen., qui curata et dignitas inibi post pontificalem maior existit, per resignacionem Anthonii Laurencii de Pago, V. S. tunc eciam nunc inter familiares continui commensales extra Romanam Curiam in manibus ordinarii ex causa permutacionis factam vacantis, ac omnia inde secuta rata habentes et grata, illaque auctoritate apostolica confirmantes, necnon ei specialem gratiam facientes de dicto archidaconatu, cuius fructus etc. viginti florenorum auri comuni extimacione valorem annuum non excedunt, siue premisso, siue alio quouis modo, aut ex alterius cuiuscunque persona vel per constitucionem Execrabilis vacet, eciam si deuoult. aut specialiter uel generaliter resuerat. elect. siue litigios. in curia et extra cuius litis statum etc. existat eidem Jacobo dignemini misericorditer prouidere, non obstan. quod ecclesiam Sancte Marie Magdalene in portu Sibenicen., cuius fructus etc. sex florenorum simili extimacione predicta valorem annuum non excedunt, que sine cura est, obitnet ac gtratiam expectatiuam in cancellaria lacius declaranda et cum non obstantiis et clausulis oportunis. Concessum ut petitur in presencia domini nostri pape. C. Ceruien. Datum Florencie, octauo Idus Junii anno quinto.
Reg. Lat. 342, f. 279r-v: Bologna, 24/5/1436
Antonio de Pago rectori eccl. S. Grisogoni Sibinicen. familiari nostro: (tibu sub dat. 8. Kal. Mai an. 1.uno vel duobus beneficiis eccl. in Sibenicen. Jadren. eccl.: S.Grisogoni Sibenicen. ac s. Martini extra Muros Jadren. necnon S. Nicolai in Pouiglana Jadren. dioc. sine cura eclesias quarum omnium fructus et red. 100 flor. auri .
Datum Bononie, 1436. 9. Kal. Junii ann. 6. Ja. gratis de mandato d.n.p. 5. Kal. Aug. an. 6. Aprutin.
Reg. Lat. 342, ff. 280r-281r: Bologna 29/6/1436
Antonio Laurentii de Pago rectori eccl. S. Grisogoni Sibenicen. familiari nostro:: petitio: quod causa inter te et Nicolaum de Ezi ac Johannem Pinturich super ecl. S. Martini prioratu nuncupata extra muros Jadren. quam tunc per obitum quondam Nicolai Arbusanich olim rectoris extra Romanam curiam defuncti vacante, tibi auctoritate apostolica mandatum fuisse prouideri, ….coram magistro Alfonso Segura capellano nostro et causarum palatii apostolici auditori…
Datum Bononie, 1436. 12. Kal. Julii an. 6. Ja. gratis de mandato d.n.p. 5. Kal. augusti an. 6. Aprutin.
Reg. Lat. 353, ff. 284v-285v : Bologna, 4/7/1437
Antonio Laurencii de Pago canonico Sibenicen. familiari nostro (continuus commensalis, abbreviator, de nobili genere procreatus,) (dudum tibi sub datum 8. Kal. Mai an. 1 unum vel duo beneficio eccl. …) Jadren. et Sibenicen. 60 fl. auri, et S. Martini ex. muros Jadren. et S. Nicolai in insula Pagen. Jadren. prioratus ac S. Grisogoni Sibenicen. sine cura 100 fl. auri …
Datum Bononie, 1437. 4. Nonas Julii an. 7. Ja. Gratis de mandato d.n.pape. 7. Idus Julii an. 7. Aprutin.
Reg. Lat. 392, ff. 54r-55r: Firenze, 1/3/1443
Venerabilibus fratribus Jadren. et Ariminen. ac Arben. episcopis: monasterium S. Ambrosii Nonen. OSB. cuius regimini qondam Martinus ultimus ipsius monasterii abbas dum viveret presidebat: per ob. ex.ro.cur.: Antonio de Pago canonico Jadren. familiari nostro continuo commensali, de nobili genere procreatus, volentes necnon omnia et singula canonicatus et prebendas dignitates personatus administrationes et officia ceterasque beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura que idem Ant. obtinet et expectat ac in quibus et ad que ius sibi quomodolibet competit eorunque fructuum red. et prov. veros valores annuos presentibus pro expressis habentes … monasterium cuius fructus.. 80 fl. auri de cam. non excedunt, ad regendum, gubenrandum auct. nostra commendare curetis .. sua vita durante in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo… solitus numerus monachorum et ministrorum nllatenus minuatur …
Datum Florentiae, 1443 mart. 1 (kalendas martii an. 12. An. gratis de mandato d.n.p. de Adria)
Siena, 23. ožujka 1443. : ASV, Reg. Suppl. 391, ff. 108v-109r
[marg.sin.:] N.; nova provisio [marg.dext.:] Vapincen.
Beatissime pater, dudum archidiaconatu ecclesie Nonen. qui inibi dignitas curata et electiva ac maior post pontificalem existit per obitum quondam Iacobi Stornich extra Romanam Curiam defuncti, vacan. devotus vir Blasius de Pago presbiter Iadren. diocesis fuit ad dictum archidiaconatum electus et deinde per episcopum Nonen. confirmatus quarum electionis et confirmacionis vigore oppos(itio)nem dicti archidiaconatus fuit pacifice assecutus illamque per annum vel circa possedit /f. 109r/ ac tenuit prout de presenti tenet. Cum autem pater sancte, dictus Blasius dubitet electionem, provisionem, confirmacionem, possessionem inductionem ac alia inde secuta viribus non subsistereobstan. generalibus reservacion. per V. S. de talibus dignitatibus generaliter fact. supplicat E. S. dictus Blasius quatinus electionem, confirmacionem, provisionem, possessionem, inductionem et quecunque inde secuta de dicto archidiaconatu factas et facta, ratas et gratas rataque et grata habere illasque et illa ex certa scientia confirmare sibique de dicto archidiaconatu cuius fructus etc. sexaginta florenorum auri de Camera secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt si ut premittitur aut alias quovismodo seu ex alterius cuiuscunque persona sive per constitucionem “Execrabilis” seu per liberam resignacionem alicuius de illo in dicta curia vel extra eam eciam coram notario publico et testibus sponte factam vacet aut si tanto tempore vacaverit quod eius collacio sedi apostolice generaliter vel specialiter reservate affecta devoluta seu super dicto archiidaconatu lis in dicta curia vel extra eam cuius statum etc. inter aliquos pendeat indecisa eidem Blasio de novo dignemini misericorditer providere de gratia speciali cum non obstantibus et clausulis oportunis. Concessum ut petitur in presencia domini nostri pape. C. Ariminen. Et si placet quod dictus Blasius suas non obstantias beneficiales possit in Cancellaria apostolica exprimere. Concessum C. Ariminen. Datum Senis decimo Kalendas Aprilis anno terciodecimo.
Reg. Lat. 410, ff. 259v-260v: Roma, 11/2/1444
Episcopo Ausaren: monasterium S. Nicolai Portus Sibenicen. OSB. : Jacobus monachus nuper abbas ipsius monasterii: per magistrum Antonium de Pago canonicum Jadren. scriptorem et familiarem nostrum ad id a Stephano abbate mon. S. Georgii Suborouatio dicti ordinis Nonen. dioc., procuratorem prefati Jacobi: sponte et libere cessit: admittendam:: Stephani abbatis qui regimini mon. S. Georgii huiusmodi hactenus laudabiliter prefuit …S. Nicolai redditus 100 fl. auri….
Datum Romae, 1444, 3. Idus februarii an. 14. An. L. de Adria.
Reg. Lat. 410, ff. 305r-307r: Roma, 20/2/1444
Antonio de Pago canonico Jadren. scriptori et familiari nostro: Thoma abbate monasterii S. Nicolai de Lissa OSB. : per eius obitum ex. ro.cur.: prefatum monasterium sic vacans bo.me. Johanni Varadien. tunc Segnien. ep. per eum unacum Segnien. cui tunc preerat, comendandum; cum itaque nuper prefatus Johannes episcopus extra prefatam curiam vita functus extiterit, ac propterea commenda cessavitur necnon monasterium huiusmodi adhuc vacare noscatur: ad te: Antonium qui de nobili genere procreatus,…, Jadren. et maioris Sibenicen. ecclesiarum canonicatus et prebendas necnon capellam sine cura S. Grisogoni Sibenicen. quorum omnium 65 florenorum ac in commendam ad vitam monasterium S. Ambroisii Nonen. cuius 80 obtines, sine cura prioratus S. Martini ex. muros Jadren. qum non possides et cuius 60 florenorum fructus, …
Datum Romae ap. SP., 1444. 11. Kal. Marcii an. 14. An. Gratis pro socio. de Adria.
Reg. Lat. 419, ff. 100r-101r; Roma, 14/8/1445
Magister Antonius de Pago canonicus Sibenicen. scriptor et familiaris noster nobis et ap. sedi hactenus impendit et adhuc solicitis studiis impendere non desistit necnon vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita quibus personam suam tam familiari experientia quam etiam fidedignorum testimoniis iuuari percepimus nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque sicut accepimus: Antonius Gazari, rector ecclesie B. Marie Stomorie in Vercopolie Sibenicen. diocesis sponte et libere resignare proponat. Nos uotis suis in hac parte fauorabiliter annuentes, ac Antonio de Pago qui etiam continuus commensalis noster ac litterarum apostolicarum abbreviator existit premissorum obsequiorum et meritorum suorum intuitu specialem gratiam facientes … fraternitati tue mandamus quatenus ab Antonio Gazari uel procuratore suo ad hoc ab eo constituto resignationem in tuis manibus facere recipias et admittas, ecclesiam predictam que sine cura est et cuius fructus 30 florenorum auri de Camera, et Antonium in possessionem corporalem induces ….
Datum Romae ap. SP., 1445. 19. Kal. Sept. an. 15. An. Gratis pro socio. Kal. septembris an. 15. de Adria.
Roma, 11 siječnja 1451. – Reg. Suppl. 447, f. 203r-v.
[m.s. ] F. confirmatio earundem
Supplicat S.V. deuotus vester Anthonius de Pago electus Ausaren. cui dudum tunc in minoribus constituto felicis recordacionis Eugenius papa quartus V. S. predecessor monasterium Sancti Nicolai de Lisa ordinis Sancti Benedicti Faren. diocesis, tunc certo modo vacante et antea disposicioni apostolice specialiter reseruati per eum quo aduiuaret tenendum etc. per suas litteras commendauit quatenus ut statum suum iuxta episcopalis dignitatis decenciam commodius tenere possit sibi specialem gratiam facientes quod dictum monasterium quod eciam tempore promocionis ex eo ad dictam ecclesiam Ausaren. tunc pastore carentem nuper s.v. fact. in commendam /f. 203v/ huiusmodi obtinebat prout obtinet et cuius fructus etc. ducentorum florenorum auri de Camera secundum comunem extimacionem valorem annuum non excedunt etiam post munus consecracionis sibi impendendum et assecucionem possessionis regiminis et administracionis bonorum dicte ecclesie uel maioris partis eorum ad lapsum temporis de consecrandis episcopis a canonibus diffiniti quoad uixerit et prefate uel alterius etiam metropolitane ecclesie ad quam forsan in posterum tranferri contigerit in commendam huiusmodi retinere libere et licite possit ac valerat nec perpetua commenda cessare ac monsterium huiusmodi vacare censeatur uel censeri possit eidem Anthonio electo concedere et indulgere ac decernere dignemini de gratia speciali, non obstante quibuscumque de primo vacaturis monasteriis seu aliis specialibus reseruacionibus et de illis cum vacabunt commendandum mandata quibusuis personis cuiuscumque status et presertim venerabili fratri nostro Thome episcopo Faren. etiam motu proprio et ex certa sciencia ac sub quibusuis formis et expressionibus uerborum ac cum quibuscumque clausulis per e. S. uel Sedem Apostolicam concessis quibus omnibus et singulis eciam si quo ad illorum derogacione de ipsis eorumque totis tenoribus de verbo ad verbum specialis specifica et expressa mentio habendum foret que quo ad premissa expresse derogare ac pro infectis habere placeat ceterisque contrariis quibuscunque cum clausulis oportunis. Fiat ut petitur T. Et quod fructus etc. mense episcopalis dicte ecclesie Ausaren. habeantur pro expresso. Fiat T. Et cum derogatione suprapetitis. Fiat T. Datum Rome apud Sanctum Petrum tercio Idus januarii anno quarto.
Roma, 11. siječnja 1451. – Reg. Suppl. 447, f. 203r-v.
m.s. F. confiramatio earundem
Supplicat s.v. deuotus vester Anthonius de Pago electus Ausaren. cui dudum tunc in minoribus constituto felicis recordacionis Eugenius papa quartus v.s. predecessor monasterium Sancti Nicolai de Lisa ordinis Sancti Benedicti Faren. diocesis tunc certo modo vacante et antea disposicioni apostolice specialiter reseruati per eum quo aduiueret tenendum etc. per suas litteras commendauit quatenus ut statum suum iuxta episcopalis dignitatis decenciam commodius tenere possit sibi specialem gratiam facientes quod dictum monasterium quod eciam tempore promocionis ee eo ad dictam ecclesiam Ausaren. tunc pastore catentem nuper s.v. fact. in commendam /f. 203v/ huiusmodi obtinebat prout obtinet et cuius fructus etc. ducentorum florenourm auri de Camera secundum comunem extiamcionem valorem annuum non excedunt etiam post munus consecracionis sibi impendendum et assecucionem possessionis regiminis et administacionis bonorum dicte ecclesie uel maioris partis eorum ad lapsum temporis de consecrandis episcopis a canonibus diffiniti quoaduixerit et prefate uel alterius etiam metropolitane ecclesie ad quam forsan in posterum tranferri contigerit in commendam huiusmordi retinere libere et licite possit ac valerat nec perpetua commenda cessare ac monsteirum huiusmodi vacare censeatur uel censeri possit eidem Anthonio electo concedere et indulgere ac decernere dignemini de gratia speciali, non obstante quibuscumque de primo vacaturis monasteriis seu aliis specialibus reserruacionibus et de illis cum vacabunt commendandum mandata quibusuis personis cuiuscumque status et presertim venerabili fratri nostro Thome episcopo faren. etiam motu proprio et ex certa sciencia ac sub quibusuis formis et expressionibus uerborum ac cum quibuscumque clausulis per e.s. uel sedem apostolicam concessis quibus omnibus et singulis eciam si quo ad illorum derogacione de ipsis eorumque totis tenoribus de verbo ad verubm specialis specifica et expressa mentio habendum foret que quo ad premissa expresse derogare ac proinfectis habere palceat ceterisque contrariis quibuscunque cum clausulis oporutnis. Fiat ut petitur T. Et quod fructus etc. mense episcopais dicte ecclesie Ausaren. habeantur pro expresso. Fiat T. Et cum derogatione suprapetitis. Fiat T. Datum Rome apud sanctum petrum tercio idus januarii anno quarto.
Rome, 11. siječnja 1451. – Reg. Suppl. 447. ff. 202r-203r.
Beatissime pater, supplicat S. V. deuotus S. V. Johannes Rastigne Palzich de Pago canonicus ecclesie Beate Marie Pagen. Jadren. diocesis quatenus sibi specialem gratiam facientes de canonicatu et prebenda ecclesie Jadren. quorum viginti necnon de ecclesia siue capella sine cura sancti Grisogoni Sibenicen. cuius sedecim florenorum auri de camera secundum /f. 202v/ comunem extimacionem valorem annuum non excedunt per promocionem de persona reuerendi patris domini Antoniii de Pago electi nuper ad ecclesiam Ausaren. tunc pastore carentem per e.s. factam vacan. cum illos per promocionem huiusmodi et munus consecracionis impendend. eidem electo aut elapso tempus de consecrandum(!) episcopum a canonibus diffiniti vacare contigerit eciam si actu quouismodo aut ex alterius cuiuscumque persona seu per liberam resignacionem dicti electi uel alterius de illis in Romana curia uel extra eam eciam coram notario publico et testibus sponte factam vacent eciam si specialiter uel generaliter reseruat. affect. deuoulut. seu quorum litis statum litigios. fuit, prefato Johanni prouidere dignemini de gratia speciali non obstantibus canonicatu et prebenda dicte ecclesie Beate Marie quorum fructus decem florenorum auri similium secundum extimacionem predictam valorem annuum non excedunt quos dictus Iohannes obtinet ceterisque contrariis quibuscunque cum clausulis oportunis.
m.s.: S.; cum derogacione
Supplicat S.V. deuotus S.V. Petrus Laurencii Palzich de Pago clericus Jadren. diocesis quatenus sibi specialem gratiam facientes de canonicatu et prebenda ecclesie Sibenicen. quorum vigintiquatuor, necnon de ecclesia siue capella sine cura Sancte Marie Stomorie Sibenicen. diocesis que de iure patronatus laicorum esse dicitur, cuius triginta florenorum auri de camera secundum comunem extimacionem valorem annuum non excedunt, per promocionem de persona reuerendi patris domini Anthonii de Pago electi nuper ad ecclesiam Ausaren. tunc pastore carentem per e.s. fact. vacan. cum illos per promocionem huiusmodi et munus consecracionis ipse ded. eidem electo aut elapso tempus de consecrandis episcopis a canonibus diffiniti vacare contigerit, etiam si actu quouis modo aut ex alterius cuiuscumque persona seu per liberam resignacionem dicti electi uel alterius de illis in /f. 203r/ Romana curia uel extra eam etiam coram notario publico et testibus sponte facta vacent eciam si specialiter uel generaliter reseruat. affect. deuolut. seu quorum litis statum litigios. sint prefato Petro prouidere dignemini de gratia speciali non obstante constitutionibus et ordinacionibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque cum clausulis oportunis. Fiat ut petitur pro vtroque. T. Et cum derogacione iuris patronatus laicorum, si quid sit, quoad dictam ecclesiam sancte Marie Sibenicen. hac vice. Fiat. T. Datum Rome apud sanctum Petrum, tercio Idus januarii anno quarto.
Roma, 6. lipnja 1452. – Reg. Suppl. 460. f. 7r-v.
[marg. sin.:] S. resignatio cum pensione [marg. dext.:] Zamoren.
Beatissime pater, Cum deuotus vester Petrus quondam Laurencii Palcich de Pago canonicus Sibenicen. canonicatum et prebendam Sibenicen. ac ecclesiam sine cura Sancte Marie Stomorie et in campo inferiori Sibenicen. diocesis, que de iure patronatus laicorum vt ab aliquibus asseritur existit, necnon Iohannes Rastingne Palcich, eciam de Pago, rector ecclesie siue capelle sine cura Sancti Grisogoni Sibenicen. /f. 7v/ quos obtinent, ex certis causis animos suos mouentibus in manibus S.V. resignare proponant siue exnunc resignent, supplicant igitur e.s. dicti P. et Jo. necnon deuotus vester Andreas quondam Martini Stanuach presbiter Sibenicen. quatenus resignacionem eandem admittentes siue admicti mandantes, eique specialem graciam facientes de canonicatu et prebenda quorum vigintiquatuor ac ecclesiis Sancte Marie cuius triginta necnon sancti Grisogoni predicti cuius sedecim florenos auri de camera fructus etc. secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt, siue vt premittitur siue alias quibusuis modis aut ex aliorum quorumcumque personis seu per similem aliquorum aliorum de illis in Romana Curia vel extra eam, eciam coram notario publico et testibus sponte factam resignacionem vacent, et generaliter vel specialiter reseruat. deuolut. seu cuius litis status etc. inter aliquos litigios. existant Andree (!?) absoluendo eum a quibuscumque sententiis, censuris et penis ecclesiasticis si quas a iure vel ab homine quomodolibet incurrit et secum super irregularitate si quam censuris etc. huiusmodi illaqueatus(?:illa9ueat9 !) diuina celebrando aut se illis immiscendo contraxerit eciam cum habilitacione necessaria quantum ad effectum gracie huiusmodi dumtaxat consequendum etc. dispensacione prouidere necnon Iohanni prefati super dictis duabus ecclesiis huiusmodi pensionem annuam tertie partis sibi quoaduixerit in terminis et locis ac sub penis et censuris in talibus adiici solitis annis singulis integre persoluendam reseruare constituere et assignare dignemini de gratia speciali in contrarium facientes non obstantibus quibuscumque et cum clausulis oportunis. Fiat vt petitur cum pensione tertie partis. t. Et quod non obstancias P. Jo. et An. predictorum si quas habeant non obstante regula in contrarium edita habeantur pro expressis. Fiat. T. Et cum absolucione, dispensacione et habilitacione petitis huiusmodi. Fiat T. Et cum iuris patronatus huiusmodi pro hac vice quatinus opus fuerit. Fiat T. Datum Rome apud Sanctum Petrum octauo Idus junii anno sexto. R. A. Dardanonis. F. Portuen.
Roma, 8. srpnja 1452. – Reg. Suppl. 460. ff. 277r-278r.
m.s. S. surrogatio uel nova provisio; m.d. Zamoren.
Beatissime pater, nuper per s. v. accepto quod Petrus Laurencii Palcich de Pago canonicus Sibenicen. et Sancte Marie Stomorie in campo inferiori Sibenicen. diocesis ac Iohannes Rastigne Palcich eciam de Pago, Sancti Grisogoni Sibenicen. ecclesiarum rectores canonicatum et prebendam ac ecclesias predictas quas obtinebant sponte et libere resignare proponerent e. s. v. resignacionem huiusmodi admitti et de canonicatu et prebneda necnon ecclesiis resignatione prefata deuoto vestro Andree Martini Stainicich presbitero Sibenicen. prouideri ipsique Iohanni super fructibus ecclesiarum resignatarum predictarum pesnionem annuam tercie partis valoris fructuum eorundem eidem Iohanni quoaduiueret annis singulis /f. 277v/ persoluendi reseruare gracioese mandauit non obstan. iure patrontus de quo dicta ecclesia Sancte Marie Stomorie esse dicebatur cui pro ea vice derogauit archidiacono ecclesie Iadren. executione desuper deputato prout in dictis literis quarum tenores dignetur e.s. habere pro expressis plenius continetur. Cum autem pater sancte licet prefato Petro de dictis canonicatu et prebenda tunc per promocionem reuerendi patris domini Anthonii de Pago episcopi tunc electi Ausaren. ad ecclesiam Ausaren. tunc pastore carente per eandem s.v. factam et munus consecracionis sibi impensum vigore quarundam literarum e.s. per quas sibi de illis tunc per promocionem etc. huiusmodi vacarent prouidere mandatum extitit ac prouisionis huiusmodi vigore illorum possessionem fuerit assecutus quia tamen quidam Jacobus Karoli qui se gerit pro presbitero Sibenicen. asserebat prout eciam asserit canonicatum et prebendam ac ecclesiam Sancti Grisogoni ad se de iure spectare r. p. Georgius episcopus Sibenicen. ipsorum <canonicatus: An.: dodano u medjuredu> et prebende ac ecclesie Sancti Grisogoni fructus sequestrauit necnon quidam Iohannes Radelich canonicus Sibenicen. pretextu quarundam literarum in quibus fingens litem inter ipsum et dictum Anthonium episcopum dum in minoribus esset ac tempore promocionis sue huiusmodi super prefata ecclesia Beate Marie indecisa coram reverendo patre domino Gaspare de Theramo auditore indecisa pependisse et pendere ac nonnulla alia e.s. sugerens prefata s. ipsum Johannem in ius dicti Anthonii promoti surrogari etc. ac sibi de canonicatu et prebenda predictis prouideri mandauit et surrogacione licet de facto per eundem auditorem facta predicte vigore predictum Petrum possessione dicte ecclesie Sancte Marie spoliauit seu de illa eiecit ac ipsam ecclesiam beate Marie extunc nullo alio sibi desuper suffragante titulo detinuit prout detinet indebite occupatam ac de premissis in preftis literis per inaduertenciam mencio facta non fuerit supplicant e. s. Petrus et Iohannes ac Andreas predicti quatenus eis specialem gratiam facientes quod littere predicte et processus habendi per easdem ac que sequentur ex eis valeant plenamque roborem firmitatem obtineant et quod predictus archidiaconus si reppererit ita esse ad admissionem et resignacionem si illa Petrus et Iohannes facere voluerint necnon ad collationes et prouisiones de illis Andree ac concessione et assignacione pensionis Iohanni faciendas /f. 278r/ predictas procedat nec alias ad ipsarum litterarum omnimodam execucionem procedere possit et debeat in omnibus et per omnia perinde ac si in dictis litteris ac supllicacione a qua ille emanarunt de premissis mencio facta fuisset et eciam si canonicatus et prebenda querum vigintiquatuor et sancte Marie cuius triginta et sancti Grisogoni cuius sexdecim florenorum auri de camera fructus etc. secundum comunem extimacionem valorem annuum non excedunt per resignaciones huiusmodi vt aut prouisione et prefectione etc. predictas siue aliis quibusuis modis aut ex aliorum quorumcumque personis seu per liberam resignationem predicotrum vel alicuius eorum de illis in prefata curia vel extra eam eciam eciam (!) coram notario publico etc. fact. vacent ect. si specialiter vel generaliter reseruat. assect. deuolut. seu quorumlibet status etc. inter alios litigios. sint decernere ipsique Andree concedere litterasque aposotlicas desuper conficiendas in forma noue prouisionis surrogationis seu alias prout ei magis vtile fuerit expedire mandare dignemini de gratia speciali non obstan. omnibus illis que e.s. in dictis litteris non obstare voluit ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque cum clausulis oporutnis. Fiat vt petitur de noua prouisione et surrogacione. T. Datum Rome apud Sanctum Petrum octauo Idus Iulii anno sexto. R. corrector F. Portuen.
Miroslav Granić, “Srednjovjekovni Pag (povijesni pregled i topografija)” u: Toponimija otoka Paga. Biblioteka Onomastica Adriatica Knjiga 5. Sveučilište u Zadru.Onomasticadriatica. Centar za jadranska onomastička istraživanja. Zadar 2011. str. 181-216.
- str. 209: “I podatci o crkvi Sv. Trojstva u Starom Gradu sasvim su oskudni. Najraniji pisani spomen crkve u oporuci je biskupa Antuna Palčića iz 1469. godine, čija je očinska kuća bila “in Pago Veteri in confinio Sancte Trinitatis”, a uz nju zidina (muracca) koja se nalazila do same crkve.” (bilj. 186).
- bilj. 186: ZKZd, Rukopisi, ms. 478, Carte spettanti alle famiglie etc., fasc. IX, Palcich, fol. 4.
- str. 207: “Crkva sv. Jakova spominje se u kapitularu 1300. godine s naznačenim položajem sa sjeveroistočne strane gradske jezgre. Bila je smještena kod Malog mula koji je potvrđen arhivskim vijesitma. Danas je sačuvana njena polukružna apsida, a od pročelnog zida tek jedan red kamenih blokova (bilj. 133: HILJE, Spomenici srednjovjekovnoga graditeljstva na Pagu, Zadar 1999, p. 73).
- Marija, kći Milonje Mojacića, 1337. god. ostavlja za zvona “ecclesie sancti Jacobi” deset dukata (bilj. 134: SZB II, sgtr. 237). Kasnije se vrlo često spominje u dokumentima.
- Splitski nadbiskup Petar Grubonić oporukom iz 1426. godine ostavlja toj crkvi svu nepokretnu i pokretnu imovinu te svoju palaču, što sve ima pripasti menzi paškog biskupa kada ga Pažani dobiju. (bilj. 135: FARLATI, Illyr.Sacr. V. 1765, 370-371; Farlati 1775, 174-175). U međuvremenu njegova dobra imaju uživati svećenici nadarbenici koje odrede skrbnici crkve s obvezom da se u toj crkvi služi za pokoj njegove duše.
- str. Crkvu sv. Margarite i ženski benediktinski samostan utemeljili su 1318. godine Juran i Milica Pogačnić obdarivši ga 1321. godine svojim posjedima. …… Lovro Palčić 1408. kupuje zidinu in confin di Santa Margarita. (bilj. 173: ZKZd, Rukopisi, ms. 481, G. Ferrante, Regesti I, 36, 24. giugno 1408.)